

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 17: Versus 2
Et ait Nathan.[RAB., ubi supra.]Patet quod prophetiae spiritus non semper prophetarum mentes irradiat, unde Elisaeus:Dimitte eam, quia animus ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me,etc. Quod divina dispensatione fit, ut accipientes Spiritum, inveniant quid de Deo fuit; et amittentes, quid de ipsis.